monumenta.ch > Cassiodorus > 6 > Psalmi, 73 > sectio 7 > sectio 28 > sectio 19 > ad Timotheum II, 4 > bkeCod.15.98r > Psalmi, 37 > Psalmi, 67 > sectio 31 > ad Corinthios I, 9 > Psalmi, 35 > 22
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXI <<<     >>> XXIII

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXII

1 (, Vers. 2.) Et dixit ei Deus: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram excelsam, et offer illum ibi in holocaustum super unum de montibus quem ego dicam tibi. Difficile est idioma linguae Hebraeae in Latinum sermonem vertere. Ubi nunc dicitur, vade in terram excelsam, in Hebraeo habet, MORIA, quod Aquila transtulit τὴν καταφανῆ, hoc est, lucidam: Symmachus, τῆς ὀπτασίας, hoc est, visionis. Aiunt ergo [Hunc facile locum spectabat S. Augustinus lib. XVI de Civit. Dei, cap. 32, ubi de monte Moria ait, Hieronymus presbyter scripsit, se certissime a senioribus Iudaeorum cognovisse, quod ibi immolatus sit Isaac. Vetus haec traditio est.] Hebraei hunc montem esse in quo postea templum conditum est in area Ornae Iebusaei, sicut et in Paralipomenis scriptum est: Et [Annotat Martianaeus, aliter in secundo Paralipom. scribi, Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Ierusalem in monte Moria: huncque adeo versiculum memoriter putat laudari abs Hieronymo. ---Et coeperunt aedificare templum, etc. Libro secundo Paralipomenon, cap. III, vers. I, non eodem modo legimus: ibi enim scriptum est: Et coepit Salomon aed ficare domum Domini in Ierusalem in monte Moria, etc. Hinc manifestum est, nisi me fallo, Hieronymum memoriter hunc locum recitasse. MARTIAN.] coeperunt aedificare templum in mense secundo, in secunda die mensis, in monte Moria (II Paralip. III, 1). Qui idcirco illuminans interpretatur et lucens, quia ibi est DABIR, hoc est, oraculum Dei: et Lex et Spiritus sanctus, qui docet homines veritatem, et inspirat prophetias.
2 (Vers. 3.) Et abiit in locum, quem dixit ei Deus, in die tertia. Notandum quod de Geraris usque ad montem Moria, id est, sedem templi, iter dierum trium sit, et consequenter illuc die tertio pervenisse dicatur. Male igitur sentiunt quidam, Abraham illo tempore ad quercum habitasse Mambre: cum inde usque ad montem Moria, vix unius diei iter plenum sit.
3 (Vers. 13.) Et elevavit Abraham oculos suos: et ecce aries post tergum eius tenebatur in virgulto Sabech cornibus suis. Ridiculam rem in hoc loco Emisenus Eusebius est locutus: Sabech, inquiens, dicitur hircus, qui rectis cornibus et ad carpendas arboris frondes sublimis attollitur. Rursum Aquila [Aquila συχνεῶνα interpretatus est. Male in editis scriptum legimus, συχνῶ, cum omnia exemplaria mss. retineant συχνεῶνα, a voce scilicet συχνεὼν inferius posita etiam in veteribus editionibus Erasmiana et Marianaea. Sabech igitur Hebraeum apud Aquilam erat ὁ συχνεὼν, ut testatur Hieronymus, qui eiusdem nominis masculinum genus indicat, dicens: Quem nos veprem possumus dicere, vel spinetum, etc. Quanta porro fuerit errorum occasio, in multis libris ex depravata lectione huius loci, longum est enarrare ac nimis operosum. Ideo satis habemus genuinam Hieronymianamque lectionem restituere. MARTIAN. ---Olim ἐν συχνῷ, vel συχνεῷ, Cod. Coislinian., teste Montfaucomo, qui et sinceriorem hanc et pleniorem Aquilae lectionem putat, ἐν συχνεῶνι, ἐν κέρασιν αὐτοῦ. E mss. Reginae, alter vetustissimus ΣΥΧΝΗΩΝΑΝ, et consequenter infra CΥΧΝΗΩΝΑ, ubi saltem Η in Ε mutandum liquet. Caeterum συχνεῶνα scripserit Hieronymus, ut Aquilae verbum suo aptaret contextui.] συχνεῶνα interpretatus est, quem nos veprem possumus dicere, vel spinetum: et ut verbi vim interpretemur, condensa et inter se implexa virgulta. Unde et Symmachus in eamdem ductus opinionem, Et apparuit, ait, aries post hoc retentus in rete cornibus suis. Verum quibusdam, in hoc dumtaxat loco, melius videntur interpretati esse Septuaginta et Theodotio, qui ipsum nomen SABECH posuerunt, dicentes: In virgulto sabech cornibus suis. Etenim σύχνεων, sive rete, quod Aquila posuit et Symmachus, per SIN litteram scribitur: hic vero SAMECH littera posita est: ex quo manifestum est non interpretationem stirpium condensarum, et in modum retis inter se virgulta contexta verbum Sabech, sed nomen [Diodorus in Catenis, ab eodem Montfauconio laudatis. τὸ ἐν φυτῷ οὐκ ἔχει ὁ Σύρος· μόνον δὲ τὸ Σαβὲκ· τοῦτο δὲ τὸ ὄνομα τοῦ φυτοῦ εἶναι νομίζω. Τοῖς δὲ Ἑβραίοις δοκεῖ τὸ Σαβὲκ ἄφεσιν σημαίνειν. Syrus non habet, in virgulto, sed tantum, Sabec. Hoc autem nomen esse virgulti existimo. Hebraei putant, Sabec significare remissionem.] sonare virgulti, quod ita Hebraice dicitur. Ego vero diligenter [Multa in hanc rem exempla e Scripturis congerit Martianaeus. ---Inquirens, συχνεῶνα. Verissimum comprobatur quod ait Hieronymus; nam ubique in Libris sacris nomen Sabech legitur scriptum cum littera samech., et non cum sin, v. g. sirim sebuchim, id est, spinae perplexae, Nahum. I, 10, sibche haiiaax, perplexa silvae, Isai. X, 34. Sic alibi saepius seboch, id est, perplexum et vepretum, Psal. LXXIV, 5, et Ierem. IV, 7. Aliquando scribitur cum elemento sin, pro samech. III Reg. VII. 4, hassebechot, id est, encarpi implexi sive, retracula. MARTIAN.] inquirens, συχνεῶνα per SAMECH litteram scribi crebro reperi.
4 (Vers. 14.) Et vocavit Abraham nomen loci illius, Dominus videt: ut dicant hodie, in monte Dominus videt. Pro eo quod hic habet videt, in Hebraeo scriptum est, [Scilicet videbitur. In Reginae ms. pro videt est vidit.] videbitur. Hoc autem apud Hebraeos exivit in proverbium, ut si quando in angustia constituti sunt, et Domini optant auxilio sublevari, dicant, In monte Dominus videbitur: hoc est, sicut Abrahae misertus est, miserebitur et nostri. Unde et in signum dati arietis solent etiam nunc cornu clangere.
5 (Vers. 20.) Et nuntiaverunt Abraham, dicentes: Ecce peperit Melcha et ipsa filios Nachor fratri tuo: Us primogenitum eius, et Buz fratrem eius, et Camuel patrem Syrorum, et Cased. Primogenitus Nachor fratris Abraham de Melcha uxore eius filia Aran, natus est Us: de cuius [Addit unus Regin. ms. ad margin. filii Abrahae.] stirpe Iob descendit, sicut scriptum est in exordio voluminis eius: Vir fuit in terra Us, nomine Iob. Male igitur [Ex his Graecos plerosque Patres enumerat in Epist. 73 ad Evangel. n. 2, qui Iobum non fuisse de genere Levi, sed de stirpe Esau contendebant: iisque addi possunt Athanasius in Synopsi, Chrysostomus homil. 2 de patientia, Augustinus de Civit. Dei lib. XVIII, c. 47, atque alii sane multi sequioris aevi, Graeci pariter ac Latini. Hieronymus ex Hebraeorum partibus stat, qui, ut ipse ait infra in cap. Genes. XXXIII, Contra asserunt de Nachor eum (Iob) stirpe generatum: eique opinioni calculum addunt, qui Hieronymum passim describunt recentiores Interpretes, Isidorus, seu quicumque ille est auctor libri de vita atque obitu Patrum, Alcuinus, Beda, sive quis alius in Iob, Rupertus, Lyranus denique, ut neotericos alios praeteream. Quid tamen pro certo constitui debeat, non satis exploratum est. Vide quae in laudatam Epist. 73 annotavimus p. 439, not. c (nobis col. 677, not. d). Ipsum quoque additamentum in fine libri Iob. quod tradit in Hebraicis voluminibus non haberi, Theodotio exhibet, ex quo palmare argumentum desumunt ii quibus opposita sententia persuasit. Memorant et Aristeas, et Philo, et Polyhistor. apud Euseb. Praeparat. Evang. lib. IX, c. 25. Olympiodorus denique in Catenis, et Origenes Epist. ad Africanum.] quidam aestimant, Iob de genere esse Esau: siquidem illud quod in fine libri ipsius habetur, Eo quod de Syro sermone [Et quod de Syro sermone, etc. Consule librum Iob iuxta LXX, qui nunc editus est in Bibliotheca divina S. Hieronymi, parte secunda I Tom. editionis nostrae. MARTIAN.] translatus est, et quartus sit ab Esau, et reliqua, quae ibi continentur, in Hebraeis voluminibus non habentur. Secundus natus est de Melcha Buz, quem Septuaginta Bauz transferre voluerunt. Et ex huius genere est Balaam ille divinus [Num. XXIV, 3 ] [et seq.; Ios. XIII, 22], [Dissentire videntur Thalmudistae Synedrin fol. 105, qui ex Booz et Ruth Balaam genitum referunt, quamquam id minime patiatur opinari temporum ratio. Hieronymi autem aevo haec plane erat Hebraeorum opinio, quae et occurrit inter Apophthegmata Ioannis Amorrhaei, qui eodem quo Hieronymus saeculo floruisse dicitur. Ex eorum itaque sensu alterum quoque loquitur, scilicet eumdem esse Balaamum et Eliu, cum e contrario constet, Eliu prophetam fuisse, et religiosum, tametsi gloriolae cupidum, interdum et iracundum, et nimium sibi tribuentem: Balaamum vero impium hominem, idolorum cultorem, et conductum pretio ariolum.] ut Hebraei tradunt, qui in libro Iob dicitur Eliu: primum vir sanctus, et prophetes Dei, postea per inobedientiam et desiderium munerum, dum Israel maledicere cupit, divini vocabulo [Penes S. Eucherium, ubi ingens ex hoc libro lacinia describitur, divini vocabulo privatur.] nuncupatur: diciturque in eodem libro: Et iratus Eliu filius Barachiel Buzites (Iob XXXII, 2), de huius videlicet Buzi radice descendens. Camuel vero pater est Damasci. Ipsa enim vocatur Aran, quae hic pro Syria scripta est: et ipso nomine legitur in Isaia. Chased quoque quartus est, a quo Chasdim, id est, Chaldaei postea vocati sunt.
Hieronymus HOME

bsb4610.113

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXI <<<     >>> XXIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 6 > Psalmi, 73 > sectio 7 > sectio 28 > sectio 19 > ad Timotheum II, 4 > bkeCod.15.98r > Psalmi, 37 > Psalmi, 67 > sectio 31 > ad Corinthios I, 9 > Psalmi, 35 > 22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik